- JUDAEI
- JUDAEIquae gens, dictum in voce Iudaea: sed et Christiani hoc nomine primis Annis venêrunt. Neque enim eorum quisquam erat per tempus aliquod, a Domini ascensu, qui non aut origine atque undiquaque Iudaeus, s. Hebraeus ex Hebraeis; aut e Gentibus, ut Proselytus Iustitiae, ita adscitus, ut inde pro Iudaeo etiam omnino censertur. Neque ob Christi disciplinam acceptam exuebant eorum quiquam Iudaeorum sive nomen sive ius, quod antea possidebant. Nec disciplina illa apud eos alia, quam Iudaismus reformatus, s. cum fide in Messiam s. Christum rite coniunctus. Unde Iudaei in πις εὐοντας s. τῇ πίςει ὑπακούοντας, credemes et μὴ πιςεύοντας, non credentes, tribui solebant. E' quibus tam credentes, quam non credentes, Iudaei tunc sic merito dicti, Act. c. 15. v. 5. c. 16. v. 1. c. 19. v. 33. et c. 21. v. 20. utpote originem, statum ac ius Iudaicum, ut ante, retinentes. Hinc myriades complures Ιοὐδαίων τῶ πεπιςευκότων, Iudaeorum credentium, memorantur, Idem c. 16. v. 20. Galat. c. 2. v. 15. etc. de quibus item adicitur, quod πάντες ζηλωταὶ τȏυ νόμου, omns legi addictissimi essent, tametsi crederent. Et sane addictos adeo Legi, etiam placitis moribusque avitis in Legis sepem, ut dicere ipsi solebant, introductis pariter fuisse addictos verisimile est. Quonam autem primum tempore Euangelium s. credentium dilciplina Gentilium alicui necdum in Iudaismum ante recepto, communicata fuerit (quod nec fieri debuisse aliquot per Annos a Iudaeis vulgo existimatum est, vide Act. c. 11. v. 1.) non unanimes statuunt Scriptores: Alii in Gandaces, Aethiopum Reginae Eunucho, a Phil. baptizato, Idem c. 8. v. 38. id haberi volunt; aliis Eunuchum illum pro Proselyto Iustitiae adeoque Iudaeo circumciso, sumentibus, Lyran. in l. Vide quoque Hug. Grot. ad Act. c. 8. v. 27. ac Origenem c. Cels. l. 2. qui proin Centurionem Cornelium cum suis a Petro baptizatum, primitias Gentilium citra circumcisionem, in Christi disciplinam receptorum, faciunt. Quorum illius, nempe Eunuchi, baptismus, ad biennium aut circiter ab Ascensu s. A. C. 35. spectat; huius ad septennium inde aut circiter, s. A. C. 41. iuxta Baronii Chronologiam, qui biennio post aut circiter, s. sub initia Claud. Aug. collocat Christiani nominis, inter Discipulos, Antiochiae ortum, in Actis memoratum c. 11. v. 26. Suidâ eum tribuente illi tempori, quo Euodius Antiochiae creatus est a Petro Ep. i. e. iuxta Hier. Anno tertio Claud. Aug. et Aerae Christi vulgari 44. aliis aliter de tempore isto sentrentibus. Certe ut Suid. ita Ioh. Antiochenus in Chronol. suis nondum editis, cum Euodii illic Episcopatu Christiani nominis Antiochiae ortum coniungit, quem post decennium ab ascensu Domini evenisse scribit s. sub Claud. initia; ipsumque Euodium nomen hoc Discipulis primum imposuisse, ait. Sic, qui antea Galilaei et Nazarei, ut et πις εύοντες εἰς τὸν Χριςὸν, credentes in Christum, sive ex Iudaeis ac Circumcisione essent, sive Incircumcisis, Christiani iam nuncupari coepêre: quod quidem nomen sic inditum a nonnullis ram Vetr. quam Recentiorum, sumitur pro eo, quod est Nomen Novum, Esai c. 62. v. 4. etc. 65. v. 15. ubi consule Ignatium ad Magnesios et Leon. Castri Comm. Sed vero, tamersi ita ibi coeptum hoc nomen, usus nihilominus eiusdem non ita frequens videtur inter Apostolos ipsos aut in eorum lingua per Annos aliquot sequentes, Nam, praeter locum illum, quo memoratur in Actis, primûm tunc vocatos Antiochiae Discipulos Christianos, bis tantum in Nov. Test. occurrit, nempe Act. c. 26. v. 28. et 1. Pet. c. 4. v. 16. Sed nec ulla Ep. Apostolica aliaChristiani expresse nominis memor est, nedum eos, ad quos dirigitur, Christianos diserte universos nuncupat: Verum aut Sanctos, aut Fidels, aut Ecclesias, adiectis sive loci sive Iesu Christi sive Dei nomine, aut eiusmodi quid, aut plane Iudaeos, ut Iacobi et petri, quaelibet alloquitur. per septennium igitur ab ascensu christi aut circiter, ut ante, nemo in credentibus, qui postea Christiani dicti, praeter Iudaeos sive originarios, sive proselytismi iure integro adscitos. Neque etiam post haec tem proa defuêre quam plurimi, qui ex Gentilibus Christo nomina danres simul Proselyti esse Iustitiae voluerint: nondum enim id tum prohibitum, sed rantum non habitum necessarium Christianis. Etiam Christianismum ac Iudaismum, velut corporis unius bina membra coniuncta videmus in haeresibus Corinthianorum, Nazaraeorum et Ebionaeorum, apud Epiph. Haer. 28. 29. et 30. atque, utin Iudaicam disciplinam veterem, per Baptismum, circumcisionem et oblationem cooprabantur Proselyti Iustiatiae, ita in Christianismum, per Baptismum et Euchatistiam. Ex qua mistura Iudaismi ac Christianismi tunc non solum in Iudaeis originariis, sed etiam iis, qui e Gentibus Ecclesiis Christianis accederent, atque ex eo, quod ipse Christianismus ex Iudaica disciplina ortus erat, eaque omnino fundatus et revera Iudaismus erat reformatus, in quem per Baptismum, qui etiam ante erat ritus Iudaicus, reciperentur credentes qualescumque, ut Proselyti; evenit, ut Christiani universi tunc temporis etiam nomine Iudaorum venirent, arque ut Iudaeorum Secta, non minus, qua m Pharisaei, sadducaei, Esseni, et si qui fuerint eiusmodi alii, haberentur tametsi Annis proxime insecutis s. Post graviores, ex rumultibus ac factionibus Iudaeorum non credentium im pellentibus, Christianorum persequutiones obortas, velt invicem opposita apud Scriptores adhiberentur nomina saepius Iudaismi (ut veterem sc. solum significantis) et Christianismi, in quo ita Iudaismus novus s. reformarus, vide Ignatium Ep. ad Magnesios etc. Templum item Hierosolymitanum, tam credentibus, quam non credentibus, commune tunc erat, uti et cultus iurisque Iudaici reliqua non pauca, etiam et Synagogae, Act. c. 9. v. 20. etc. et Proseuchae. Iudaeis quoque non credentibus aliisque cum saeculorum Veterum, vide Act. c. 24. v. 5. tum recentiorum, Christianus quilibet sive ex Iudaeis originariis sive Gentibus adscitus Gap desc: Hebrew i. e. Nazaraeus aut Nazarenus vocitatus, quemadmodum et Christus ipse inEuangeliis et Actis saepius; ac Christiani primi; quo plane non Iudaica solum origo, sed ipsum Iudaei nomen diffusius in denominationem a Nazareth urbe Galilaeae, in tribu Zabulon, contractum Christianis, ex more illo vetusto, tribuitur, vide Hier. in Esai. c. 5. comm. 18. Sed et apud Suet. Iudaeorum nomine ita Christianos qualiscumque generis esse comprehensos, ut non minus hi, quam illi, eo nomine tunc innuerentur, hinc patet; quod, cum in Actis legatur c. 18. v. 2. Paulum Corinthi invenisse Iudaeum, nomine Aquilam, qui nuper venerat ab Italia, et Priscillam uxorem eius, eo quod praecepisset Claudius discedere omnes Iudaeos a Roma: idem edictum Suet. in Tib. Claud. c. 25. memoret his verbis, Iudaeos impulsore Christo (pro Christo) assidue tumultuantes Româ expulit. Ideo ergo Aquila et Priscilla Romam reliquêre, quia Iudaeos universos Claudius discedere iusserat: pro Christianis autem illi accipiuntur, et inter alios tum credentes, a Paulo, hoc nomine salutantur, Ep. ad Rom. c. 16. v. 3. Nec edictum eos attigerat, nisi etiam Iudaeorum nomine generali, ad saeculi morem, contenti fuissent tunc Christiani, vide quoque Hier. Hist. Eccl. l. 2. c. 17. Unde recte Mariana ad illud Suet. Quod tumultus concitarent (Iudaei) nempe de Christo cum Christianisdisputantes, quos Iudaeorum nomine comprehensos, und cum illis pulsos, Aquila et Priscilla monstrant. Imo et postea aliquandiu Christianas Ecclesias, ob cognatam Iudaeorum vett. religionem, unde natae sunt primo unversae, Iudaizasse, i. e. Iudaicos ritus ac iura retinuisse, eliciendum est, cum ex iis, quae de Paschatis observatione Christiana obsis sunt; tum ex illo apus Hier. de script. in Marco, de Philone Iudaeo, qui videns Alexandriae primam Eccl. adhuc Iudaizantem, quasi in laudem gentis suae, librum super eorum conservatione scripsit. Unde et Celsus Epicureus, in Iudaeos simul atque Christianos invectivam suam etiam sub Hadriano componens, utrosque ut congeneres coniungit et Christianismi βάρβαρον aiebat ἄνωθεν εἶναι τὸ δόγμα δηλονότι τὸν Ι᾿ουδαισμὸν, οὗ Χριςιανισμὸς ἤρτηται, Sectam s. opinionem barbaram ex origine esse, i. e. Iudaismum quocum Christianismus coniunctus est. Eosdem idem Celsus, s. ex eodem sodalitio utrosque, quasi de umbra Asini (sic inprimis ille apud Orig. c. Cels. l. 3.) circa Messiae sui adventum tantum discrepantes facit: Accedat etiam hinc usque in Origenis tempora s. A. C. 200. aut circiter, creditum esse, Iudaeos originarios, qui Christo nomina dederant, non omnino descivisse a patriis legibus moribusve, sed eis, ut in Iudaismo simplici adhiberi solebant, esse simul usos, Vide Origen. c Cels. l. 2. et 5. Hinc et rationi consonum, Legem illam Antonini pii, quâ Iudaeis permissum filios suos tantum circumcidere, tam Christianos (quorum non pauci et tum adhuc circumcisi) quam Iudaeos non credentes amplecti, vide Modestin. l. 11. circumc. D. tit. ad Leg. Corn. de Sicar. Paulum IC. Sent. l. 5. tit. 5. et Orig. in Cels. l. 2. Imo docent Viri doctissimi, non solum per Christiani nominis haec initia, sed et insequentibus temporibus diu, simplex Iudaeorum nomen pro eo, quod tam Christianos s. credentes omnimodos, quam Iudaeos non credentes, ut genus species suas continet, sumi consuevisse. Quare nec desuêre Iurisconsulti quidam celebres, qui Iudaicam apud Ulpian. l. 3. §. 3. D. tit. de Decurion. superstitionem, pro Religione Christiana, ut a Iudaismo tunc distincta, sumerent, vide Alciat. Dispunct. l. 3. c. 8. et ad l. quidam ignav. C. tit. de Decurion. Ant. Augustin. ad Modestin. p. 336. et Sam. Petit. Diatr. de Iure, Principum edictu, Eccl. Quaesito c. 6. Certe etiamnum Mahumedanorum nomine et Christianorum generali venire complures, qui in persuasionum inter sibi cognomines diversissimarum multiplices Sectas distrahuntur, nemo non videt, etc. Vide Ioh. Selden. de Synedriis Vett. Hebr. l. 1. c. 9. pluribus de his disserentem. Ceterum Iudaeorum, inter Christianos, recentiori aevo, statum quod attinet, de illorum cibo, comedere Christianis non licuisse, docet Paenitentiale Rom. tit. 7. c. 24. Si comedisti de cibo Iudaeorum vel Paganorum, quem ipsi sibi praeparavêrunt, decem dies paeniteas. Conc. item Agathense c. 40. et Conc. Veneticum c. 12. ubi similiter esus ciborum Iudaicorum Christianis prohibetur. Praeterea cum ipsi, rum eorum bona olim Baronum fuêre, in quorum dominiis habitabant, uti patet ex Statutis Luc. IX. l. 1. c. 127. Bractono l. 6. tract. 4. c. 6. §. 6. Curiâ Barcinon. A. C. 1283. sub Petro II. Arragon, Rege etc. Et quidem sic, ut his inconsultis aliorsum se recipere illis neutiquam liceret; quippe in servorum numero habitis. Quo proin nomine ab iis graves praestationes interdum a dominis, imo vario praetextu immensae nonnumquam exigebantur pecuniae summae, ut apud Matth. Paris. passim videre est, ad A. C. inprimis 1244. et 1250. et seqq. Sic cum obnoxiae conditionis essent, in commercio erant, adeo ut transferri ac concedi possent. Interim etRegii quodammodo iuris erant, et sub eorum tutela et defensione, ita ut quilibet eorum alicui divite se non posset subdere, sine Regis licentia, ut est in LL. Edwardi Confess. c. 29. Vide et Petrum de Vineis c. 12. et infra ubi de Retinendi Iudaeos iure: plura vero de Iudaeorum obnoxia hac conditione apud C. du Fresne Not. ad Statuta S. Lud. p. 184. et 185. uti de Mercatoribus eorum in Aula Rom. ad Pontificis colloquium et obtutum non admissis, infra in voce Velum. Gravius id, quod olim Iudaei christianam Fidem amplectentis bona Fisco adiudicabantur, quod in Francia abolitum Statuo Car. VI. et alibi iam ante Conc. Lateran. sub Innoc. III. Porro trant Iudaeis Iudices peculiares et Curiae, in quibus eorum lites dirimebantur: et quidem CPoli. Στρατηγὸς τȏυ ςενοῦ illorum Iudex erat, donec Manuel Comnenus eos ordinariis subiecit. Eorum coemeteria extra muros civitatum esse iussit Henr. II. Angl. Rex quem admodum et CPoli. sepulturas suas εἰς τὴν περαῖαν habuisse, refert Niceras Andronico l. 1. n. 6. Ut vero aliquo sigrio a Christianis dignoscerentur, sancitum Conc. Later. A. C. 1215. can. 68. Hinc in Gallia notam in vestibus s. circulum deferre iussi, eumque crocei coloris, Edicto Phil. III. Gall. Regis. In Anglia,pannum tabulae instar gestavêre, ad palmaeunius longitudinem, ut air Matthaeus Westm. A. C. 1275. In Decretis Venetis p. 68. signum telae Zallae, in medio pectoris: In Syn. Exon. A. C. 1287. can. 49. duas tabulas alterius coloris ad pectius consutas, quarum latitudo digitorum 2. longitudo 4. In Conc. Viennensi Austriae A. C. 1267. can. 15. Pileum cornutum etc. ut ferant, iniungitur. Quam in rem vide plura qpud praefatum C. du Fresne in Gloss. et infra in voce Rota: uti de commercio cum iis Christianis prohibito can. 11. Conc. Trull. mense iisdem ominoso supra in voce Ab: conversione item illorum ante consum mationem Sec. sollenni, Cl. Suicer. Thes. Eccl. in hac voce: ubi et Paulianos, quod in nomine Trinitatis non baprizarent, Ιοὐδαίους δευτέρους, Iudaeos secundos, appellatos esse olim, ex Augustino Har. 44. Vossio Disput. 20. de Bapt. et Iustello ad can. 19. Conc. Niceni, inter alia complura huc facientia, addit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.